# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 134.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/134.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/134.2

i. De Epiphaniæ celebritate diversa traditio. Licet, fratres dilectissimi, de solemnitate diei hujus veterum sit diversa traditio; una tamen sanctae devotionis est fides. Et quanquam nonnulli hodie Dominum nostrum Jesum Christum stella duce venientibus ab Oriente Magis aestiment adoratum; alii autem asserant eum aquas in vina mutasse; quidam vero baptizatum illum a Joanne confirment: in omnibus Dei Filius creditur, in omnibus est nostra festivitas. Nam quod Magis, utique gentilibus, et adorare Dominum, et munera offerre conceditur, Gentium est præfigurata vocatio: quod aquae transformantur in vinum, religionis nostræ designatur arcanum: quod vero fluentis Jordanis baptizatur Jesus, aquae nostro Baptismati consecrantur. Oportet itaque, charissimi, ut aliqua nunc de ipso baptismate Sanctitati vestrae, proutDominus donaverit, proferamus; ut simul et humilitatem Salvatoris nostri, et mysteriorum gloriam cognoscatis. Joannis baptismus crimina non delebat. Christi humilitas. Praedicabat in deserto Joannes baptismum poenitentiae populo peccatori2, non quo crimina commissa deleret, sed quo emendaret crrantes; nam re. missio peccatorum Christi gratiae servabatur. Confluebat ergo ad Jordanem, desiderio lavacri, diversorum copiosissima multitudo, quorum essent tam scelerati actus, vita lam perdita, ut eos venerabilis Baptista vipereo semini compararet. Inter hujusmodi homines ille virtutum coelestium Dominus, ille qui respicit terram, et facit eam tremere (Psal. cm, 32), Christus Jesus, non dedignatur humilis et quietus ad servuli sui baplismum properare. Sed quid mirum de mansuetudine Salvatoris, si se Prophetae manibus inclinavit, qui se ab inimicis suis passus est cruciligi?

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
