# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 134.4

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/134.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/134.4

Trinitatis manifestatio, Christi potentia. Baptizatur ergo Jesus non sibi, sed nobis: haptizatur, non ut purificetur aquis, sed ut aquas ipse sanctificet: baptizatur novus homo, ut novi Baptismatis constituat sacramentum. Aperti sunt, inquit, ei cæli: aestimo ut in coelestibus esset miraculum de his quæ gerebantur in terris, sicut ait Scriptura, In quem concupiscunt Angeli prospicere (I Petr. 1, 12). Quomodo enim poterant non mirari Virtutes cælorum et Dominationes. Cherubim et Seraphim, cum viderent Do. minum sabaoth in fluvio ab bomine baptizari? Ut autem Joannis attestatio etiam coelesti testimonio confirmetur, videt Spiritum sanctum corporali specie, quasi columbam descendentem, et manentem super Jesum: audit et Patrem dicentem, Hic eat Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 14-17). Advertite, dilectissimi fratres, quanta nobis in baptismate Domini nostri Jesu Christi patefacta sit gratia, quam subtili Sacramento Trinitas se liodie homini revelavit. Pater enim auditur in voce, Fihus manifestatur in homine, Spiritus sanctus dignoscitur in columba. Qnam mirifico autem mysterio Dominus noster Jesus Christus vel tactu corporis sui, vel transitu gloriæ suæ omnem ad momentum creaturam sanctificat, vivilicat et illustrat? Aquas enim consecrat, dum baptizatur; terram sanctificat, dum sepelitur; mortuos suscitat, dum resurgit; coelestia glorificat. dum ascendit in coelum, etsedet ad dexteram Patris.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
