Latin
Sermon 135
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 135.5
Unproofread scanNot analysed yet
Munera mystica. Interea Magorum beata legatio perducta ad sacra cunabula radium desuper currentem miratur. Judaeam praecedit iÆthiopia, peccati cxucnda nigredine, et fidei induenda candorc. Quam stupenda dignatio! Inter amplexus genitricis includitur, qui cœlum terramque complectiLur: in sinu matris latet, qui regnum Patris excedit. Per simplex of. ficium, spirituale revelatur arcanum: humanitas cernitur, et divinitas adoratur. Exhibent aurum, thus et myrrham plus in mysteriis quam in conscientiis offerentes. In auri munere regia dignitas, in thuris vapore divina majestas, in myrrhae specie sepelienda demonstratur humanitas: ac sic Trinitatem oblationum numerus loquitur, unitatem devotio una testatur. Per hoc ergo pervigili intentione cordis coelum semper studeamus aspicere, si ad Christum cupimus pervenire. Dirigat ergo nobis semilas vitæ perfecta stella justitiæ, qui dixit, Non apparebis in conspectu meo vacuus (Exod. XXIII, 15). Offeramus ei aurum fidei, pictatis aromata, castitatis holocausta. Spiritualem quoque myrrham habeamus in nobis, quae ita anirnas nostras condiat, ut illæsas a peccati corruptine custodiat: quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen