# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 136.1

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/136.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/136.1

Quadruplex in hac die Christi manifestatio. In qualibet salutis nostro mysteria continentur. Proxime, fratres charissimi, ejus modi redemptionis nostre celebravimus sacramentum, quo Deus hominem cum infirmitatibus induit. Hodie vero illud colimus, quo sc in homine Deus virtutibus declaravit, pro eo quod in hac dic, sive quod in coelo stella ortus sui nuntium præbuit (Matth. II), sive quod in Cana Galilææ in convivio nuptiali aquamin vinum convertit (Joan. 11); sive quod in Jordanis undis aquas ad reparationem humani generis suo baptismo consecravit (Matth. III, 13); sivc quod de quinque panibus quinque millia hominum satiavit (Id. xiv, 19): in quolibet horum salutis nostræ mysteria continentur et gaudia. Nobis enim ex Virgine natus est, quod stella monstravit: nobis ex baptismo lavacrum concessum est, quod in Jordanis alvco consecravit: nos quoque in melius esse mutandos operis miraculo præmonstravit, quando aquas in vina convertit (c). Et ideo, fratres charissimi, in omni actu nostro stellam fidei præparemus; ct in custodia puritatis, Christi baptismum cclebrcmus: quia hæc Christi regeneratio, nostr;c fidei confirmatio cst. Insinuavit enim nobis muneris sui beneficium per secundæ nativitatis exemplum, et quod facere voluit, prior ipse fecit. Legimus Judaeos diversa sub Lege habuisse baptismata; sud nullum ex his contra pr;cvaricationis malum generalem potuit conferre medicinam. Et idco pro absolutione totius mundi indigebant regenerationis aquæ 2ccelitus sanclificari. Et quia per universum mundum sacramentum Baptismi humano generi opus erat, omnibus aquis benedictionem dedit, quando in Jordanis alveum unica ac singulari pictate descendit. Tunc enim Christum Dominum non tam lavit unda, quam cst tuta (d). Tibi ergo nascendo Christus advenit, tibi vivendo militavit, tibi moriendo conflixit: quem vides pro te mortuum, pro te intellige baptizatum.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
