Latin
Sermon 136
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 136.3
Unproofread scanNot analysed yet
Peccati gravitas ex remedio pendenda. Peccatum quanta cura cavendum. Et ille quidem pretiosum sibi esse bominem pretii ipsius dignitate perdocuit, ut hinc quoque intelligamus quam grandes apud se æstimet Deus noster humanorum criminum causas, propter quas non angelum, non archangelum, sed Deuni misit ad terras; quam gravis sit peccati et quam dura conditio, prodit remedii magnitudo. Quanta malorum discussio erit qua damnabuntur impii 2. sollicitudo indicat qua redimuntur pii. Omni ergo diligentia atque vigilantia caveamus, ne vulneret diabolus quod sanavit Deus: ne per consensum cordis, per flagitium corporis, servitutem quam debemus Dornino, magis exhibere probemur inimico. Et quidem si quis violentus ac praepotens aliquid de facultate nostra ac proprictate rapuisset, nonne dignum summo odio duceremus? nonne merito tanquam hostem detestaremur? Cur per peccatum diabolo consentieuus, qui nobis non substantiam vult auferre, sed vitam; non terram fraudare, sed coelum; non fines angustae possessionis, sed infinita spatia aternitaiis? Inter hæc, o homo, si dignitatem factune tuae, si pietatem circa te Domini tui volueris aestimare de pretio, non poteris dubitare de regno.