# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 136.5

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/136.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/136.5

In Christi baptismo baptizamur, aquæ purgantur, effectus Baptismi declaratur. Proxima enim 1 ab hac die, fratres charissimi, sacri Natalis die natus est Dominus, nunc baptizatus. Tunc nos genuit ad vitam; nunc regeneravit ad salutem: tunc Adam suscepit perditum; nunc abluit peccatorem. Venit ergo ad baptismum, sicut scriptum est. Sed quid ablueret qui mundus crat? Utique ut mundus ablueret immundos. Illum ergo currentes aquae tunc infundebant; sed peccata nostra secum portabant. De illo guttae baptismatis fluebant; sed nostra in guttis crimina defluebant. misericordia simul et potentia Dei! Necdum eramus in mundo, et jam abluebamur in baptismo; mundati in illo sumus antequam nati. Nam ipsa fuit baptismatis ratio, ut aquæ quae purgaturae nos erant, ab ilio ante purgarentur. Et cum ascendisset, inquit Scriptura, de aqua, vidit apertos cœlos (Malth. III, 46). Numquid tunc ei cœlum apertum fuerat, cujus oculi coelorum interiora cernebant? Sed ideo cœlum aperitur, ut mysterium Baptismatis in hoc declaretur: quia quando bomo de Baptismo egreditur, tunc ei janua regni cœlestis aperitur.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
