Latin
Sermon 139
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 139.1
Unproofread scanNot analysed yet
t. De voce, Epiphania. Dies ista et festivitas, quam hodie, fratres, celebratis, ideo Epiphania, id cst, apparitio sive manifestatio appellatur, quia in ea Christus, stella duce, Gentibus est manifestatus (Matth. u), et a Joanne hodie dicitur baptizatus (Id. III, 16), et aquam in vinum potestate dina eum convertisse narratur (Joan. n). Utinam sicut per slellam novam hodie Christus Redemptor noster ostensus est Gentibus; ita per cœleste desiderium vestris ipse semper manifestum se faciat cordibus: et qui a servo suo hodie baptizari voluit, donet vobis, ut quod in Baptismo promisistis, per humilitatis virtutem servare possitis; et qui aquas hodie convertit in vinum, quidquid in vobis insipidum est, in spiritualem commutet intellectum.