# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 139.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/139.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/139.2

i. Magos qualiter imitemur. Erigite, fratres, ad Deum animas vestras, et videte corda et cogitationes vestras, ut et pro bonis actibus vestris Deo gratias agatis, et mala vestra longe a vobis projiciatis. Imitemini istos Magos, ut eo studio et ardore semper ad ecclesiam veniatis, quo illi desiderio de longinquis regionibus Christum adorare venerunt. Illi pretiosa munera obtulerunt, et vos offerte illi animas vestras; si fidem, spem, charitatem, poenitentiam, humilitatem, et castitatem diligitis: rationabilia dona illi offeratis, id est, vos ipsos; quia plus Deus vos ipsos, quam substantiam vestram diligit. Multi eniin sunt qui faciunt eleemosynas, et tamen peccare non cessant. Isti quasi sua offerunt Deo, et se ipsos diabolo. Nullam habet Deus cum diabolo partem (II Cor. VI, i5): et ideo sive furtum, sive luxuriam, sive odium, sive superbiam, et quidquid maliest, a vobis cum Dci adjutorio repellite; ut totos vos vester Creator possideat. Attendite quia Herodes Christum quæsivit; sed ideo non invenit, quia male quaesivit: et vos male Christum quxritis, si bona opera pro humana laude facitis. Cavcte ne taliter quaerendo, et illum non inveniatis, et vos ipsos perdatis. Magi ad Herodem intrantes, stellam perdiderunt; et vos si ad diabolum accesscritis peccando, lucem spiritualem non habebitis, nisi forte per confessionem et poenitentiam denuo ab illo recesseritis. Moneo ne intretis ad Herodcm; qnia melius est peccatum cavere, quam emendare. Nam si diabolo suadente, peccaveritis, per pœnitentiam autem, Deo adjuvante, ab illo recesseritis, gratiam perditam recipietis: sicut et Magi postquam ab Herode recesserunt, stellam quam perdiderant, videre meruerunt.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
