# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 140.3

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/140.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/140.3

Opera bona sequitur dulcedo, mala amaritudo. Et idco, fratres charissimi, nolite diligere mundum, neque ea qua in eo sunt; quia mundas transit et concupiscentia ejus (1 Joan. u, 15, 17). Quid autem permanct ill Iroinine, nisi quod quisque aut legendo, aut orando, aut bona opera faciendo pro animæ salute in thesauro conscientiæ suæ recondiderit? Infelix enim voluptas, infelicior cupiditas atque luxuria, per transitoriam dulcedinem præparant sempiternam amaritudinem: ahstinentia vero, vigilis, orationes atque jejunium per brevissimas angustias perducunt ad paradisi delicias; quia non mentitur Veritas, quæ in Evangelio dicit, Arcta et angusta via eat quæ ducit ad vitam; et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. VII, 13, 14). Nee per latam viam diu gaudetur, nec per angustam et asperam longo tempore laboratur: quia et isti post brevem tristitiam accipiunt vitam æternam, et illi post parvum gaudium patiuntur sine fine supplicium.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
