# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 142.1

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/142.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/142.1

Jejunare non valens, largiores eleemosynas eroget. Rogo vos et admoneo, fratres charissimi, ut in isto legitimo ac sacratissimo Quadragesim:e tempore, exceptis dominicis, diebus, nullus prandere præsumat, nisi forte ille quem jejunare infirmitas non permittit: quia aliis diebus, jejunare, aut remedium, aut praemium est; in Quadragesima non jejunare peccatum est. Alio tempore qui jejunat, accipiet indulgentiam: in Quadragcsima qui potest > et non jejunat, sentiet poenam. Et ipse tamen qui jejunare non prævalet, secretius sibi soli, aut si est alius infirmus, cum ipso sibi in domo sua præparcl quod accipiat; et illos qui sani sunt, et jejunare pravalent, ad prandium non invitet: quia si hoc fecerit, non solum Deus, sed etiam homines intelligere possunt illum non pro infirmitate non posse, sed pro gula jejunare non velle. Sufficiat illi quod ipse jejunare non praevalet: ct magis cum gemitu et suspirio et animi dolore manducet, pro eo quod aliis jejunantibus, ille abstinere non potest. Quid opus est unicniqne infirmo aliquem sanum rogare ad prandium, ut sibi etiam augeat de alterius gula peccatum? Pro co tamen quod non potost jejunare, amplius debet erogare pauperibus: ut peccata quæ non potest jejunando curare, possit eleemosynas dando redimere.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
