# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 142.3

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/142.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/142.3

Ab Maneto facile excusatur. Sed quiseritqui se possit excusare, cum etiam pro calice aquæ frigidæ mereedcm se Dominus redditurum esse promiserit (Matth. x, 42)? Et quare frigidæ dixit? Nc forte se posset aliquis pauper de lignorum penuria excusare; aut dicere, se vasculum ubi aquam calefaceret, non habere *. Denique et per beatum prophetam, fratres charissimi, Dominus ita hortatur et admonet eleemosynam fieri, ut prope nullus pauper sit qui se valeat excusare. Sic enim ait: Uoc est jejunium quod elegi, dicit Dominus: Frange esurienti panem tuum. Non dixit ut integrum darct; cum forte pauper ille aliuin nun habercl: sed, Frange, inquit; hoc est dicere, Etiamsi tanta paupertas tibi est, ut non habeas nisi unum panem, ex ipso tamen frange, et pauperi tribuc. Et egenum, inquit, ac sine tecto induc in do. mum tuam (Isai. LVIII 6, 7). Si aliquis ita pauper est, ut non habeat unde tribuat pauperi cibum, vel in uno angulo domus suae peregrino præparet lectulum. Quid nos ad hæc dicturi sumus, fratres, vel quam cxcusationem habere poterimus, qui amplas et spatiosas domos habentes, vix aliquando dignamur excipere peregrinum; ignorantes, imo non credentes, quod in omnibus peregrinis Christus excipitur, sicut ipse dicit, Ilospe. fui, et suscepistis me; et, Quamdiu uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis (Matth. xxv, 35, 40).

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
