# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 142.6

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/142.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/142.6

Jejunium non sit sine eleemosyna. Prandia pauperibus erogentur. Ergo, sicut supra suggessi, fratres charissimi, jcjunia nostra eleemosynarum pinguedo commendet; quia tale est jejunium sine eleemosyna, qualis sine oleo lucerna. Nam sicut lucerna, quæ sine oleo accenditur, fumigare potest, lucem habere non potest: ita jejunium sine eleemosyna carnem quidem cruciat, sed charitatis I lumine animam non illustrat. Inierim vel quod ad præsens agitur, fratres, sic jejunemus, ut prandia nostra pauperibus erogentur; ut quod pransuri cramus, non in nostris sacculis, sed in visceribus pauperum reponamus:. quia manus pauperis gazophylacium est Christi, qui quod accipit, ne in terra pereat, in coelo reponit; quia quamvis cibus quem uper accipit, consumatur, merces tamen boni operis in co;lo rcconditur. Nam si prandia nostra exquisitis saporibus, et multiplicalis ferculis cxpeuderc studeamus ad coenam; si corpori nostro deliciæ non subtrahuntur, sed etiam duplicantur: sicut modo corpori nihil minuitur, sic animae nihil augetur.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
