Latin
Sermon 144
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 144.4
Unproofread scanNot analysed yet
A quibus abstinendum et quare. Jejunia non sint sola. Non dico hebdomadas, non duplicata, non multiplicata jejunia; sed vcl singulos dies absque ciborum luxuria transigamus. Cessent lavacra, vina vel carnes: non quod creaturam Dei judicemus esse damnandam; sed qui toto anno nobis viximus, saltem vel paucos dies vivamus et Domino. Sed jejunia nostra ut plena sint ct sufferta, misericordiæ pinguedine saginentur; demus esurientibus prandium nostrum. Nec putes, jejunia sola sufliccre ad sananda vulnera peccatorum, nisi medicamento elcemosynæ recreentur. Jejunium ergo tuum te castiget, sed lætificet alterum: et ita fructuosae erunt angustiæ tuæ, si alteri latitudinem prestent. Sic jejuna, ut in alto manducante prandisse le gaudeas. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Nam manducante paupere de bonis tuis, prandet Christus qui se in paupere esurire testatur.