# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 145.1

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/145.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/145.1

Quadragesima diuturnitas non fastidienda. Hos sanctæ Quadragesimæ dies, fratres charissimi, debemus omni veneratione suscipere, nec longiorem numerum hujus temporis fastidire: quia quanto plures dies sunt jejunii, tanto major est causa remedii; cuanto prolixior abstinentiæ cursus, tanto redemptio copiosior cst saluiis; quanto austerior cura vulnerum, tanto medicina est salubrior peccatorum. Deus enim qui est nostrarum medicus animarum, congruum tempus instituit, quod et justis satis sit ad orandum, et peccatoribus sufficiat ad rogandum; illis requiem postulantibus, his vl'niam deprecantibus. Congruum enim tempus est Quadragesimæ, nec breve est ad exorandum, nec longum est ad promerendum. Quadraginta enim dierum jejuniis quævis iniquitas peccatoris exorari potest, et quantavis severitas judicis mitigari. Illi longum et fastidiosum forte sit tempus, qui nec oratde culpa, nec sperat de venia. Desperatio enim nec confiteri de scelere, nee indulgentiam novit tperare de judice. Sanctus igitur et salutaris Quadragesimæ cursus est, quo judex adducitur ad miseri. cordiam, peccator ad pœnitentiam, justus ad requiem. His enim diebus solito amplius et divinitas miseretur, ct dclinquenlia deprecatur 1, et justitia promeretur. Patent enim omnia, et cœli ad indulgendum, et peccalor ad confitendum, et lingua ad postulandum.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
