Latin
Sermon 145
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 145.3
Unproofread scanNot analysed yet
Diluvium nostri similitudo Baptismi, necnon Quadragesimalis jejunii. Diluvium, inquam, illud hujus noy stri fuit similitudo Baptismatis. Hoc enim tunc gestum est, quod nunc agitur: hoc est, ut exuberantibus aquarum fontibus periclitarentur vitia, justitia sola regnaret, mergerentur in profundum peccata, sanctitas vicina cœlo portaretur. Tunc enim, sicut dixi, hoc agebatur, quod nunc agitur in Ecclesia Christi. Nam sicut Noe arca submersis omnibus viliis peccatorum adulta ferebatur (a); ita Baptismatis fonte caelo vicina portatur Ecclesia, et deletis omnium superstitionibus idolorum, fides regnat in terris, quae de Salvatoris arca procedit. Sanctum ergo et sacratum Quadragesimæ tempus est, quod statim ab initio coepit inter justos injustosque discernere. bonos a malis quodam judicio separare. Quod quidem simililer (icri etiam in bac nostra Quadragesimae observatione perspicimus. Nam per hos quadraginta dies separantur mali a bonis; hoc cst, luxuriosus a casto, a jejuno intemperans a, a christiano gentilis: separatur, inquam, malus a bono; hoc est, peccator a justo, diabolus a sancto, hæreticus a fideli. Relictis enim his omnibus ad similitudinem diluvii tanquam in naufragio sæculi, sola ad instar arcae illius in altum cum suis virtutibus elevatur Ecclesia.