# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 145.4

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/145.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/145.4

Ecclesia, arca tricamerata. Vox Noe prædicanti, excidium mundi. Nam et nos, etsi peccatores, ad imitalionem sancti Noe annuntiamus vobis mundi futurum esse excidium; et illos tantummodo dicimus periculum evasuros, quos triplex arca intra se gremio religionis incluserit. Triplex enim arca est Ecclesia; quia Trinitatis continet sacramentum. Nam cum dicit Scriptura bicameratam et tricameratam eam fuisse, utique demonstrat triplici divinitatis illam gratia esse distinctam (Id. VI. 16, sec. LXX). Annuntiamus igitur sicut Noe, mundi futurum esse naufragium, et ad hanc domum confugere omnes homines admonemus. Et sicut Noe filios suos in arca recepit; ita et nos filios nostros optamus in ista arca suscipere. Quisquis enim in hac domo vult habitare nobiscum, noster est filius. Sed dicit aliquis, sancti Noe prædicationis vocem in Scripturis minime esse descriptam. Atnli igitur. Noc etsi tacebat voce, opere oquebatur; silebat lingua, fabricatione clamabat. iNam utique rum operarctur opus novam, et nulli aliquando compertum, admonebat cunctos, novis periculls nova tabernacula præparari. Loquebatur ergo opere, et dicebat illud evangelicum Domin! dictum, Si mihi non.reditis, operibus credite (Joan. x, 38); et credendo, pericnlum evadere poteritis: præstante Domino nosiro Jesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula sæculorum. Alten.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
