Latin
Sermon 146
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 146.2
Unproofread scanNot analysed yet
Piis etiam exercitiis non vacantibus, sed venationi. An putatis illum jejunare, fratres, qui primo diluculo ad ecclesiam non vigilat, non beatorum martyrum loca sancta perquirit; sed surgens congregat servulos, disponit retia, canes producit, saltus silvasque perlustrat: servulos, inquam, secum pertrahit, fortasse tnagis ad ecclesiam venire cupientes; et voluptatibus suis peccata accumulat aliena, nesciens reum se futu-. ruln tam de suo delicto, quam de perditione servorum? Tota igitur die venatibus immoralnr, nunc clamorem immoderatum efferens, nunc silentium latenter indicens; lætus si aliqnid repererit, imtus si id quod non habebat, amiserit: et tanto studio gerit, quasi ideo indictum jejunium fuerit, ut venetur. In his ergo luxuriis, fratres, dicite quis cultus sit Dei, quæ mentis possit essc devotio; qui propterea jejunat, non ut Deo aut orationibus vacet, sed ut tota die otiosus et liber proprias exerceat voluptates i Quamvis igitur qui hujusmodi es, frater, vespere ad domum redeas, quamvis declinante jam sole manduces; potes videri tardius refecisse, non tamen Domino jejunasse. Nec enim potes videri voluntatem tuam exercens, fecisse Domini voluntatem. Haec enim voluntas est Domini, ut jejunemus a cibis pariter et peccatis. Abstinentiam indicamus corpori, ut a vitiis magis animam abstinere possimus. Frenum enim quoddam est luxuriantis animæ corpus exhaustum. Quisquis eriim jejunat et peccat, lucrum escarum recise vidctur, non salutis: et parcendo copiis replesse cellarium, non mentem saginasse virtutibus.