# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 146.3

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/146.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/146.3

Dominorum in servos nequitia. Servus heri frater, canibus tamen posthabitus. Nonnulli:utem divinorum immemores præceptorum, ita circa servos suos et subditos sibi potestatem dominationis exercent, ut in his diebus non dubitent flagris cos cædere, poenis afficere, compedibus præpedire; et si forte rum ad reficiendum venitur, tardius minister adfuerit, statim eum verberibus laniare, et prius se satiare servuli sanguine, quam convivii voluptate. Horum tale jejunium est, quasi ideo jejunatum est, non ut divinitatis misericordiam provocaret, sed ut clamorem familia. ingemiscentis effunderet. Quisquis autem Dei misc. ricordiam promereri cupit, ipse debet prior esse nrisericors. Scriptum est enim, Qua mensura mensi fucritis, eadem mensura remetietur vobis (Luc. VI, 38). Et quod magis dolendum est, christianus dominus christiano in his diebus servo non parcit, minime respiciens quod etsi servus est conditione, gratia tamen frater est. Etenim similiter Christum induit, iisdem participat sacramentis, eodem quo et tu, utitur Dec Patre; car te non utatur ut fratre? Sunt enim plerique, qni de venationibus redeuntes, magis canum quam servorum gerunt curam, qui faciunt eos juxta se vel accumbere vel dormire, quotidianum illis ci. bam sua praesentia ministrantes, qui utrum servi eorum fame moriantur, ignorant: et, quod est gravius, Ii diligenter his praeparatum non fuerit, pro cane servns afficitur. Vides etiam in nonnullorum domibus nitidos et crassos canes discurrere; homines autem, titubantes et pallentes incedere. Isti ergo miserebuntur pauperibus aliquando, qui minime servis suis miserentur?

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
