Latin
Sermon 146
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 146.5
Unproofread scanNot analysed yet
Prandia pauperibus eroganda. Jejunium sine eleemosyna, negotiationis genus. Illud etiam, fratres, ad perfectionem jejunii tacendum hon eSt, lit qni abstinemus, et minime prandemus, boc tempore prandia nostra pauperibus erogemus. Hæc enim est vera justitia, si te esuriente, de tuo cibo alius saturetur: et tu pro delictis tuis Dominum roges, et ille pro te satiatus exoret. Utrumque tibi prolicietet tua fames, et saturitas mendiCorum. Cæterum qui sic abstinet, ut nihil pauperibus de suis epulis largiatur, videtur quaestum sibi fecisse suum jejunium, et negotiationem exercuisse parcendo. Ad hoc enim abstinuit, non ut placeret Deo, sed ne amplius erogaret; et ideo bona est eleemosyna cum jejunio. Quasi enim quoddam negotiationis genus est, ut tam parce vivat, ut abstinentia sua monachos clericosque praecedat. Nisi hoc interest, quod illi hoc quæstus causa faciunt, noa salutis: illi pecuniæ compendio animas suas macerant; nos propter animarum lucrum nostra corpora castigamus.