Latin
Sermon 148
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 148.1
Unproofread scanNot analysed yet
Renovationi suæ jugiter incumbendum. Indivisa Dei et hominis operatio. Cur Deus dal præcepta. Apostolica, delectissimi, doctrina nos admonet, ut deponentes veterem hominem cum actibus suis, de die in diem sancta conversatione renovemur (Ephes. IV, 22, 25). Si enim templum Dei sumus, et mantium nostrarum Spii itus sanctus habitator est, dicente Apostolo, Vos enim estis templum Dei viti (I Cor. III, 16); multi nobis vigilantia laborandum est, ut cordis nostri receptaculum tanto hospite non sil indignum. EI sicut in domibus manufactis laudabili diligentia providendum est. ut si quid aut infusione imbrium, aut turbine procellarum, vel ipsa fuerit antiquitate cormateries, sic nos auctoris nostri exstruit manus, ut cum opifice suo etiam is qui reparatur, o, eretur. Gratiæ igitur Dei obedientia se hun'ana non subtrahat, nec ab illo bono, sine quo non potest bona esse, deficiat; ac si quid sibi impossibile aut arduum iit mandatorum effectibus experiiur, non in se remaneat, sed ad adjuvantem recurrat: qui ideo præceptum dat, ut excitet desiderium, et præstet auxilium, dicente propheta, Jocta cogitationem tuam in Domino, et ipse te enutriet (Psal. LIV, 23). An forte quisquam tam insolenter superbit, et ita se illæsum, ita immaculatum esse præsumit, ut nullius jam. renovationis indigeat? Fallitur prorsus ista persuasio, et nimia vanitate veterascit, qui inter tentationes istius vitæ ab omui se vulnere credit immunem.