# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 148.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/148.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/148.2

Vita I,. plena periculis. Justorum pericula: obtreetantium linguæ, scandalum ex iniquorum prosperitate. Stellarum potestas nulla. Plena sunt omnia periculis, plena omnia laqueis; incitant cupiditates, insidiantur illecebræ; blandiuntur lucra, damna deterrent: amaræ sunt obioquentium linguæ, nec semper veracia sunt ora laudantium. Inde saevit odium, hinc decipit mendax officium; ut facilius sit vitare discordem, quam declinare fallacem. In ipsis autem virtutibus obtinendis lam dubius modus et tam incerta discretio cst, ut si quisquam inter bonorum maiorumque confinia subtilissimi discriminis potuerit servare mensuras, difficile sit ut bene sibi consciam probitatem obtrectantium lingua non mordeat, et iniquorum evadat opprobria, cui est amica justitia. Jam cum ad ipsas rerum temporalium varietates cogitatio humana convertitur, qnantoe se opponunt caligines, quanti pravarum opiuionum oboriuntur errores; ut de objectu contrariorum sumatur materia querelarum! Nam licet omnium fidelium corda non dubitent, nullis mundi hujus partibus nullisque temporibus providentiam abesse divinam, nee de stellarum potestate, quæ nulla est, saecularium negotiorum pendere proventus, sed aequissimo et clementissimo sumni regis arbitrio cuncta disponi; quoniam sicut scriptum est, Universæ viæ Domini misericordia et veritas ( Psal. xxiv, 10): tamen cum quædam non secunduln dcsideria nostra procedunt, et sub humani errore judicii superior est plerumque iniqui causa quam justi, vicinum nimis atque contiguum est ut etiain magnos animos ista concutiant, et in aliquod illicitx causationis murmur impellant: siquidem istis varietatibus etiam excellentissimus propheta David usque ad periculum se turbatum profltetur et dicit, Met autem pene moti sunt pedes, petie effusi sunt gressus mei; quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns (Psal. LXXII, 1, 2). Unde quia paucorum est tam solida fortitudo, ut nulla iniquitatum perturbatione quatiantur, et multos fidelium non adversa tantum, sed etiam secunda corrumpant; sanandis vulneribus, quibus humana infirmitas sauciatur, diligens est adhibenda curatio. Ideo enim de periculis quil js mundus hic plenus est, quædam breviter percurn; ut dicente Scriptura, Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato (Prov. xx, 9)? omnes sibi intelligant delictorum indulgentiam et reparationis necessariam esse medicinam.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
