# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 149.3.1-17

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, 149.3.1 to 149.3.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/149.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/149.3.1

De eo quod scriptum est in Evangelio Joannis, cap. XIII, 4 8, Surgit a coena, et ponit vestimenta sua, etc. (b). i. Lotio pedum peregrinis exemplo Domini exhibenda. Hodie, fratres charissimi, audituri sunnis' evangelistam dicentem, Quia cum surrexisset a caena Dominus, posuit vestimenta sua, et præcinxit se tinteo, et cœpit latrare pedes discipulorum suorum. Quid nos, dilectissimi, hoc loco dicturi sumus? Quam excusationem prætendere poterimus, qui dedignamur impendere peregrinis, qnod ille dignatus est impendere servis suis? Sed sunt forte aliqui viri potentes et nubiles, sunt aliqnne delicatæ matronae, quæ dedignantur se inclinarc usque ad vestigia sanctorum in hoc mundo peregrinantium: hospitum pedes non solum ipsi non dignantur abluere, sed nec suorum quidem cuiquam, ut pro se faciant, imperare. Eruhescunt forsitan nobiles delicatis manibus viri, vel muliercs christianæ in hoc mundo sanctorum contrectare vestigia; quia hoc natalium prærogativa non patitur. Mala nobilitas, quae per superbiam apud Deum reddit ignobilem. Erubescunt ergo nobiles et potentes sanctis et peregrinis abluere pedes in huc sacculo: sed si se non correxerint, plus habent erubescere et dolere, cum ab illorum consortio scparaii fuerint in futuro. Tunc sine ullo pœnitentiæ remedio affligentur, cum illos quos despexerant, propter humilitatem viderint accipere regnum, se propter superbiam meruisse supplicium. Timeamus ergo. fratres, illud quod beatus apostolus Petrus tiniuit, quando audivit Dominum dicentem, Si non lavero te, non habebis partem Inccum I: nei forte et nos, si sanctorum pedes dedignamur abliiere, partem cum illis non mereamur habere. Inclinemus nos polius ad sanctorum vel peregrinorum vestigia: quia cum hoc sanctu humilitate complemus, illorum quidem pedes manibus nostris tangimus, sad animarum nostrarum sordes et maculas per fidem et humilitatem abluimus, et non solum minuta, sed etiam capitalia peccata purgamus I.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
