Latin
Sermon 150
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 150.4
Unproofread scanNot analysed yet
Apparent signa in morte Jesu. Interrogavit Pilatus Jesum. Tu es rex Judæorum? Et Jesus, Tu dixisti. Qui ait vulgo, Quem vultis dimittam vobis, Barabbam, an Jesum? Vulgus clamat, Crucifigatur! inordinata nequitia judicantis! Pronuntiat innocentem; et eligendi tribuit facultatem. Multa enim sum passa pro justo isto hac nocte, ejus mulier mandat. In nativitate mundi uxor ducit virum ad mortem; in passione Christi uxor provocat ad salutem: illic serpentis subtilitas præcipitat; hic terror angelicus revocat: ut inde inciperct venia, unde videntur prorupisse peccata. Aqua manus lavat, dicens, Innocens sum a sanguine hujus justi (Matth. XXVII). Illuminatur per aquae mysterium judicis sensus, et Christum pronun. tiat justum, ut populum faceret reum. Magnum tibi delicti vindicas principatum. Ecce judex Salvatoris seamore excusat; et traditor se cum Judaeis propria. voce condemnat. Omnia sunt elementa permota,. cœlum non est quietum, cum caput Dominicum colaphis verberatur. Non curia coelestis coelo contenta. permansit, quia in commotione fuerunt. Cœli luminaria conturbantur, et de stationibus suis stellae sulphureae cadunt in lapsum. Ligni cuspide rumpitur Golgotha, resonant mallei securesque cædentes, scinduntur montis sacrati petræ: ille solus Petrus qui fuerat supcr petram, inquam in mollem tenuemquearenam sulvebatur ex petra. Latro veniam petiit, deitate largiente percepit. llle sui meminisse rogavit; Salvator in paradiso secum venisse promisit.