Latin
Sermon 152
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 152.3
Unproofread scanNot analysed yet
Danielis et Pilati idem judicium. Pilati iniquitas. Cognito igitur Danicl Susannae negotio, cum cam fal. sis accusationibus vellet plebs imperita damnare, ait idem: Mundus ego sum a sanguine hujus (Dan. XIII, 46). Quo dicto, peccantis populi revocavit errorem. Mac ergo voce circa Susannam Daniel utitur, qua circa Dominum usus est Pilatus. Ait enim Pilatus, Mundus ego sum a sanguine hujus justi (Matth. XXVII, 24). Eadem igitur sententia absolvitur pudicitia, qua est et absoluta justitia. Sed Daniel melius quam Pilatus: ille enim pudicum sanguinem nec condemuat, et liberat; hie autem justi sanguinem conOtetur, et tradit. Quid enim profuit testimonium perhibuisse innocentiæ, et velut reum addixisse nequitiæ; nisi quod gravius peccatum est unum eumdemque et pronuntiare justum,et tradere criminosis? Ipse euim iniquitatis suæ testis est, qui ore absolvit, et corde condemnat. Laverit licet manus suas Pilatus; tamen sua facta non diluit: quamvis abstergere se putaverit justi sanguinem de suis membris; eodem tamen sanguine. nens ejus tenetur infecta. Ipse enim occidit Christum, qui eum tradidit occidendum. Judex enim honus et constans, ne sanguinem innocentis addiccret, nec invidiaecedere debuit, nec timori. Daniel ergo melius quam Pilatus. Ille peccantis populi revocavit errorem; hic autem furentis Synagogae sacrilegium cunfirmavit.