# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 153.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 153. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/153.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/153.2

i. Mundus totus redemptus. Admonet nos, fratres charissimi, ad solemnitatem Dominicae passionis ipse, in quo eam nee muta elementa tacuerunt. Celebret eam lux fidei linguis luminum, quant «onclamaverunt etiam silentia tenebrarum. Hodic Dominus noster in statera crucis pretium nostræ salutis appendit, et una morte universum mundum, sicut omnium conditor, ita omnium reparator absolvit. Indubitanter enim credamus, quod totum mundum redemit, qui plus dedit quam totus mundus valeret. Meritum enim redemptae mercedis dignitas insignis pretii supergressa est. Inter redemptum ct redimentem dispensalio fuit, compensatio non fuit. Qui ergo non habebat peccata propria, digne delevit aliena: solus hic pia victima pro ommibus cecidit, ut omnes levaret. Et quia debitum solus non habuit, recte fenus misericordiæ pro debitoribus erogavit. Perpende inter hæc qui talem pro nobis dedit pecuniam, qualem a nobis sit exacturus usuram. In hac itaque die fides propheticæ annuntiationis impleta est, ita dicentis: Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas veltentibus; faciem meam noM averti a fæditate sputorum (Isai. L, 6). Suscepit mala nostra, ut tribueret bona sua. Homo quam Deo charus, quantum valeat, quantum debeat. Mysterium chlamydis coccineæ, coronæ spineæ, sitis in cruce, veli scissi, et monumentorum apertorum. Hinc intelligamus, quantum hominem diligere dignatus sit ante culpam, quem sic diligit post ruinam. Agnosce, homo, quantum valeas, et quantum debeas; et dum tantam redemptionis tuæ perspicis dignitatem, ipse tibi indicito peccandi pudorem. Ecce pro impio pietas flagellatur, pro stulto sapientia illuditur, pro mendace veritas nccatur, damnatur justitia pro iniquo, misericordia afficitur pro crudeli, pro misero repletur sinceritas aceto, inebriatur felle dulcedo, addicitur innocentia pro rco, moritur vita pro mortuo. Expavit scelus hominium natura rerum, et quem creatura rebellis non agnoscit, eum mundi Dominum tremens terra testatur, et caeli regem sol fugiens confitetur. Chlamyde coccinea induitur; quia sanguine martyrum suorum Ecclesiæ corpus ornatur. Corona spinea capiti ejus imponitur; quia punclio peccatorum nostrorum, quorum remissione Redemptoris gloria struitur, aridis tribulis comparatur, Studeamus nunc diverso, ut membrorum vita capitis sit corona. Quod verositire se in cruce positus dicit, fidem incredulæ gentis concupiscit: sed e contra acetum malitiæ porrigunt; quia vinum sapientiæ, quod a Deo acceperant, peccando corruperant. Velum templi scinditur; quia Synagoga honore nudatur: observatio antiqua dissolvitur; Ecclesiæ unitas præmonstratur. Monumenta aperiuntur, quia mortis jura jure superantur. Laxata sede tartarea a Domitio rerum profundæ noctis claustra reserantur, et quem homines non recipiunt, inferi Deum esse cognoscunt.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
