Latin
Sermon 154
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 154.10
Unproofread scanNot analysed yet
Salutis'tempus differre, periculosissimum, an! tissimum, Deo odibile. Lalro salutis opus non distulit. Quotidie expavescenda transitus nostri et comrnigrationis incerta hora; quæ et modo vel insperata vel subita sunt, et in aeternum remediis caritura sunt. Præveniendus est dies qui prævenire consuevit. Ipse se seducit, et de morte sua ludit, qui hoc cogitat: Potest mihi extremi temporis indulgentia subvenire. Non est hoc: primum, quia periculosissima est in ultimum diem promissa securitas; deinde, stultissimum est ut causa quæ de necessitatibus agitur aeternis, inutilitatibus vitæ dcficicnlis commitatur extremis. Odibile est apud Deum, quando homo sub fiducia poenitentiae in senectutem reservatae liberius peccat. Credite, charissimi, difiicile est ut callida dissimulatio ordinandae consummationis obtinere digna sit facultatem: apud illum cordis interpretem ars non admittitur ad salutem. Ille autem, de quo locuti sumus, beatus latro, beatus, inquam, non jam juxta viam insidias tendens, sed viam ipsam in Christo tenens, ac vitae praedam subito rapiens, immutato genere et nova spolia de morte propria reportans, ille nec satutis tempora sciens distulit, nec remed a status sui iii momenta ultima infelici fraude posuit, nec redemptionis suæ spem in desperationis novissimum reservavit: nec religionem ante, nec Christum scivit. Quod si scisset, fuisset forsitan inter Apostolos non postremus in numero, qui prior factis est in regno. Ergo etiam ex huc in extremo placuit Dco; quia ad consequendam fidem non tuit extrema hora illa, sed prima. Opus est ergo ut sibi homo quotidiano acU provideat, ct procuret bonam consummationem: opus est ut lota vita nostra talis sit in conversatione, ut libcri mereamur esse in fine. Incessabiliter diem transitus nostri et tempus judicii cogitantes, nos quoque cum latrone jugiter proclamemus, Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum.