# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 154.5

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/154.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/154.5

Orationis illius fides. Latro martyr. Videamus autem qualis fuerit ipsa deprecatio confitebtis. Memento, inquit, mei, Domine, cum veneris in regnum tuum. Non dixit, Si Dcus es, de prasenti supplicio eripe me: sed magis, Quia Deus es, de futuro judicio libera me. Quam cito enm replevit Spiritus sancti eruditio. per quam futuri examinis dien cogitans, etsi intolerabile prohat esse quod sentit, gravius tamen intelligit esse quod metuit. Predicat sæculis judicem regemque saeculorum: nondum vocatus, et jam electus; nondum famulus, et jam aniicus; nondum discipulus, et jam magister, atque ex latrone confecsor. Memento, inquit, mei. Gloriosa voce præsentes temperat cruciatus. Temperat, diximus i quia etsi pœna coeperat in latrone, novo genere consummatur in martyre. De ligno crucis clamai; sed jam tempora retributionis cogitat.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
