Latin
Sermon 154
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 154.6
Unproofread scanNot analysed yet
Merces Latroni promissa. Videamus quid inter ista respondeat dives et larga Dei bonitas: quae sicut excedit vota, ita gratiam adjungit ad merita. Hodie, inquit; tanquam ei diceret, Quid me, inquit, o fidelissime eomes et unice tanti testis triumphi, quid me tantopere exorandum putas, ut in die judicii mei meminerim tui? Quid me ad præsentem retributionem paratum, in tempora tam longa dissimulas? quid in futqra sæcula fidem in te perfectam fatigas? Hodie mecum erit in paradiso (Luc. XXIII, 43). Ergo tanquam hæreditaria et paterna sedes, quae expulso Adam, quæ expulsis duobus, clausa est innumeris populis, te introeunte reserabitur. Ingredere illuc primus; sed ingressu feliciore quam primus. Intra paradisum, nequaquam ultra cum Adam visurus infernum. Nullum illic cibum lethalem, nullam jam legem, nullam arborem pertimescas: ego tibi illic ero victus et vita. Et ne forte verearis, ne libi aliquis hostis in illo beato nemore, ne antiquus ille latro insidietur, possessio tibi illic me introducente firmabitur. Recedat erpo infidelitas, quæ Deum et hominem non recognoscit. Nam sicut diabolus est qui de paradiso expulit; ita Deus est qui reduci! .