# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 156.1.1-30

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, 156.1.1 to 156.1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/156.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/156.1.1

Redemptionis nostræ beneficium. Quid Deus pro ipso exigat. Dilectissimi fratres, Dominus noster Jesus Christos nobis salutem exhibuit; divinæ vero naturæ nihil minuit. Gratias ergo agamus pietati ejus, qui infirmitati nostræ de homine suo vitale compo. suit medicamentum. Magnificemus eum, quia nulhun divinae virtutis, dum nobis subvenit, fecerit detrimentum. Vere pius, vere Salvator, qui in tantum dilexerit opus suum, qui in tantum reputaverit servum suum, id est, humanum genus universum, ut culpam ejus suo verbere expiaret, vulnera ejus suo tivore sanaret. Deniqne ille peccat, hic vapulat; ille praevaricatur, iste crucifigitur. Quis hoc existimet, et quis cogitet? Quis compenset Dominum pro servis mori dignatum? Et boc pro quibus? Pro sceleratis, proimpiis. Quid tibi, Domine, retribuet opus tuum bonuma te factum, propria voluntate perversum, sed tua miseratione reparatum? Quid ab eo pro tantis beneficiis expetis? Numquid aliquid ejus eges, aut ab eo quod ei non dedisti, requires? An forte, imo hoc quæris, ut aptum facias cui miserearis, ut dignum constituas quem immortalitatis tuæ participem reddas, ut facias bonum quem corones in ætemum? i. Ara Dei ut terrce subveniret, et justitiæ faceret satis. Sed quid a nobis, ut hoc retribueres, accepisti? Nihil certe, an aliquid? Indulgeat Dominus terne misene, si quidpiam terra et cinis praesumpserit dicere. Non repudiet insipientem, sed respiciat confitentem. Dicat terra Domino suo, dicat homo factori suo: Nempe accepisti aliquid ex me, quod non habuisti in te. Volens enim subvenire terrae, sed excedere nolens modum justitix, mortalem morte tua redimere cogitabas: sed unde mori posses ex te nihilominus non habebas. Tu omniptfens, ego egens; tu immortalis, ego mortalis: accepisti ex me egestatem pulveris, sumpsisti de me mortem carnis; fudisti pro me pretium redemptionis. pretiosum pretium pcrditorum!

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
