# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 156.1.31-57

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, 156.1.31 to 156.1.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/156.1.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/156.1.31

Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos liberavit de manu hostis: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus (Psa/. cvi, 2,1). Dicat ei terra redempta, terra irrigata; redempta sanguine, irrigata baptismate: Magna iniquitas mea, sed major est redemptio tua. vocem Domini mei humani generis adversarius, et nihil jam sibi applaudat clatus: quia pro totius mundi facinore in cruce pependit Dominus noster Jesus Christus. Nunc, inquit, judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi mittetur foras. Et ego, cum exallam. fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 51 et 32). quam bene te tuo impetu, diabole, percussisti! Credulitas tua tibi exitium, nohis attulit commodum: dum nulli parcis, te ipsum landem interimis. Per unius delictum omnes captivasti; per unius justitiam omnes nihilominus amisisti. Si illum qui tibi consenscrat invasisti, istum in quo nihil inveneras cur indebite occidisli? Effudisti innoxium sanguinem; redde damnatam progeniem. Tn certe ille es, qui tibi divinitatis similitudinem arrogabas elatus: nunc ab homine divino prosterneris supcratus. Et quid mirum, si te, utpote creaturam suam, virtus divina fecisset? Sed hoc est magnum atque miriOcum, ut de pulvere assumeret unde tuam nequitiam prosterneret atque contereret: ut qui supra sidera superbus erigebaris, nunc a carne supereris. lau igitur sanguis quein effudisti, te vicit, InC redemit. Denique illum bibo; et veneni tui perniciem salvatus ultra non timeo. Prævaluisti in paradiso; sed victus es de patibulo. Quid mihi circumjectam paradiso igneam rhomphæam opponis? Ecce exaltati Crucifixi profluens unda restinxit versatitem flammam. Jamjam patet humano generi paradisus, in quo latronem confitentem reduxit Dominus Jesus Christus.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
