# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 157.3.23-51

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, 157.3.23 to 157.3.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/157.3.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/157.3.23

Deus enim non tantam hanc lucem tribuit, quam poterat ipse largiri; sed quantum mortalis oculus capcre potuit. Nec qui universum orbem illuminat, tribuerct splendorem, nisi quem mortalis capere aut sustinere utique posset. Terra erat invisibilis et incomposita. Sed terra invisibilis esse non poterat: cui ergo invisibilis ent? Si Angelis; uhi tanta moles abscondi poterat? si hominibus; adhuc homo non erat. Deus quippe iundavit terram super aquas, et medietatem aquarum super cœlos imposuit, et medictatem abyssis demersit, et in maria congregavit, et sic terra apparuit. Et dixit Dens: Fiat firmamentum inter aquam et aquam. Et vocavit Deus firmamentum, cælum. Videtis quia aquam super firmamentum cœli imposuit, et per separationem aquarum arida terra apparuit, et recedentibus aquis visibilem significavit? Quod antem invisibilis et incomposita, necdum fuerat ordinata, necdum diversis fructibus plena. Spiritus super aquas, non Deus, red res Det. Est seminarius animandœ conditionis. Spiritus duo, Dei ei mundi. — Tenebrœ, inquit, erant saper abyssos. et Spi. ritus Dei ferebatur super aquas. Si enim faculam in tenebris inferas, continuo illuminantur universa: quanto magis ubi Deus erat, tenebræ esse non poterant? Nic spiritus quidem res est Der: non tamen ipse Deus intelligetur esse. Nam etsi spiritus dicitur, non omnis spiritus Deus est. Sic enim spiritus Dei dictus est, quomodo et angelus Dei: hoc est, res Dei; non tamen ipse Deus, qui spiritus Dei. Hic ergo spiritus qui superferebatur aquas, seminarius est animandæ conditionis: unde et aqux et terrae mox jussu Dei emerserunt; quia nee aqua, nee terra viveret, aut aliquid generaret. nisi hoc Dei spiritus animaret: unde et terra fruges, et aqua produxit pisces. Duos autem spiritus esse, unum Dei, alterum hujus mundi, Apostolus dicit: Nos jam non habemus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo eat ( I Cor.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
