Latin
Sermon 157
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 157.4
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio allegorica terrae invisibilis, divisionis aquarum, terrœ germinantis, solis, lUna! . . astrorum et piscium. —Fecit ergo in principio coelum et terram: cœlum spiritum, terram carnem, hoc est, hominem spiritualem; in principio. hoc est, in Christo. Interrogaverunt eum Judæi, Quem te dicis? Respondit, Principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Terra, inquit, invisibilis et incomposita. Quia carnem hominis Christus assumere disponebat, incomposita dicebatur. Composita necdum erat: quia necdum Gabrielis angeli annuntiatione composita, necdum assumptione Domini visibilis facta, necdum virtutum frugibus plena. Divisio aquarum, Judxorum populorum et Christia. norum, sicut Apocalypsis: Aquas quas vidisti, populi sunt et nationes (Apoc. XVII, 45). Cum aquas dicit super coelos impositas, christianum populum nuntiat. Tertia die germinat terra herbam pabuli secundum suum genus, ei omne lignum faciens fructum. Cum igitur terram germinire jubet, in Ecclesia catechunicni sunt quasi herbæ: cum credunt, velut in cuimos se erigunt. Fideles quoque in spica maturi ac* crescunt; unde et sanctorum grana in horreis caelestibus reconduntur. Lignum enim fructiferum, diversa sunt genera sanctorum. Quas arbores nec turbines cupiditatuin possunt evertere, nec ardentis libidinis flammæ cxurere. Fiat, inquit, luminare majus iu inchoatione diei, et luminare minus in inchoatione noctis. Sol Christus est; Luna Ecclesia in orbe completa, solis claritate quotidie illustrata. Stellæ quoque lucentes, sanctorum sunt millia; id est, Apostoli, Patriarchæ, martyres, virgines, sacerdotes, cuncti justi pariter et fideles virtutum suarum flamma radiantes. Quinta die fetus suos pisces et aves factum est ut producerent. In comparatione piscium sanctos dicimus, qui in aqua Baptismatis vivunt. Ideo pisces benedictionem primo consequi meruerunt, quia fideles in sacramento Baptismatis. benedici potuerunt. Sexta vero die fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam.