# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 158.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/158.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/158.2

i. A Pilato Joseph petit corpus Jesu. Peracta passione Domini nostri Jesu Christi, et resurrectione In qua fidei nostræ omnis summa consistit, emergit quidam Joseph, olim quidem amator et discipulus Domini, et qui pro ratione temporis defuncto exsequias occultas impendebat; quia et noti misericordiam furor persequentium prohibebat. Quod factum ita Joannes evangelista narravit: Rogavit, inquit, Pilatum Joseph occulle, propter metum Judœorum; et petivit corpus Jesu, et permisit Pilatus ( Joan. xix, 38). Cum in animo religioso metus cum devotione certaret, excogitavit statim quod et fidei satisfaceret et timori, occulte postulans; ut et humo mandaret occisum, et declinaret insaniam Judæorum. Judex vero eumdem servat animum mortuo, quem impendit audito: nam quem coactus dcderat poenæ, libens tradit sepulturae. Postquam vero corpus Jesu humatum est, statim potentiam suam repetit, qua venerat reditura majestas. Nam cujus nativitas hominis ostenderat filium, mors prodidit Deum. Petrus Christi resurrectionis ante crucem concius. Cum enimMaria Magdalene venisset ad monumentum, quam memorem Salvatoris, amissa fide, devotio in lacrymas compellebat, videns revolululn a foribus lapidem, cum non invenisset in sepulcro Dominum, cœpit acrius dolere, quod perdidcrat et defunctum. Mox autem ad Petrum ejus discipulum pervolat, quem pro meriti qualitate vel fidei, major de ejus obitu cura tangebat: nunciat inane sepulcrum; quæritur corpus ablatum. Petrus vero resurrectionis Filii Dei et ante crucem conscius, quam prædixerat ipse passurus, sub tali nuntio non flevit aut doluit: Bed morem suum in divinis virtutibus servans, properat experiri quod credidit. Ad sepulcrum itaque Domini celeri cursu festinat, lætior rediturus, si non inveniret quem quærebat. Beatus autem Evangelista et ex consequentibus probat potentiam resurgentis. Venit, inquit, Simon Petrus, et introivit in monumentum: et cum non invenisset Dominum, vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus ( 1d. ix, 6 et 7). Jam manifestus Deus, perlaturus quem vivificaverat in cœlum, et mortem vacuat et sepulcrum. Nant linteamine, quo funus tegebatur, exposito, reliquit terræ mortis exuvias, vitali jam corpore induta majestas. Petrus igitur videns resurrectionem. quam Dei Filius prænuntiaverat, impletam, qui sollicitus venerat, securus abscessit.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
