# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 159.1.1-23

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, 159.1.1 to 159.1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/159.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/159.1.1

Hœc dies cœteris lucidior.,Dierum omnium mater. Non queo, fratres charissimi, quod mente concipio, ore proferre; et cordis mei laetitiam lingua non explicat. Hoc autem non solum ego patior, qui cupio narrare quæ sentio, sed etiam vos mecum patimini, plus exsultantes in conscientia, quam in eloquio proferentes. Videtur mihi hæc dies cæteris diebus esse lucidior, sol mundo clarior illuxisse astra quoque et omnia elementa lactari: et quæ patiente Domino proprium lumen retraxerant, et noluerunt Creatorem suum aspicere crucifixum, ecce nunc vi. ctorem illum, ct ab inferis resurgentem novo claritatis sua: prosequuntur I obsequio. Credit coelum, credit terra, et sagena quæ totum mundum piscata est Judaeos tenere non potuit. Hœc eat dies quam fecit Dominus, exsultemus et lœtemur in ea (Psal. CXVII 24) Quomodo Maria virgo mater Domini inter omnes muheres principatum tenet; ita et inter cæteros dies haec omnium dierum mater est. Rem novam dico,sed quae Scripturarum vocibus comprobatur. Hæc dies et una de septem, et extra septem est: hæc est dies quæ appellatur octava; undc et in quibusdam Psalmorum titulis superscribitur, Pro octava (Psal. vi etc.). Hæc est dies in qua Synagoga linitur, et Ecclesia nascitur: hæc in cujus numero octo animæ servatæ sunt in arca Noe. Et quid mihi necesse est infinita replicare? Dies me deficiet, si voluero omne diei istius exponere sacramentum. i. Ad hanc tota sabbuti gratia translata. Justi corona Christi aquo et ornantur. Hoc tantum dico, quod universa sabbati gratia et antiqua illa festivitas populi Judæorum diei istius solemnitate mutata est. Illiiu sabbato non faciebant opus servile: nos in die dominica, hoc est in die resurrectionis, opus servile non facimus; quia peccatis et vitiis non servimus: Qui enim facit peccatum, servus eat peccati (Joan.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
