Latin
159.1.24 to 159.1.43
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 159.1.24-43
Unproofread scanNot analysed yet
VIII, 54) Illi de domibus suis non egrediebantur: et nos do domo Christi non egrediamur 2; sumus enim in Ecclesia. Uti non accendebant ignem in die sabbati: nos e contrario accendamus in nobis ignem Spiritus sancti, et omne vitium excoquamus peccatorum; de quo igne Dominus ait: Ignem veni mittere in terram; et quid volo, nisi ut ardeat (Luc. XII, 49)? Desiderat Dominus istum ignem ardere in nobis, secundum Apostolum, id est, Spiritum sanctum fervere (Rom. XII 11) ut non refrigescat charitas Dei. Illi per diem sabbati non ambulant in itinere; perdiderunt enim eum qui dixit, Ego sum via (Joan. XIV, 6): nosautem dicimus Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domni; et iterum, Viam veritatis elegi: et, Viam justificationum tuarum doce me (Psal. cIvi, 1, 30. 2u). Ilii de spinis Dominum coronaverunt: nos autem si fuerimus lapides pretiosi, nostrum Dominum coronamus. Caput imperatorum sæculi istius ornant diademata: nos ideo in capite nostri regis imponimur, ut ornemur a capite a. Illi non receperunt Christum et suscepluri sunt antichristum: nos recepimus humilem Filium Dei, ut habeamus postea triumphantem. Et ad extremum, noster hircus ante Dominum immolatur in altari: illorum hircus antichristus consputus et maledictus projicitur in solitudinem. Noster latro cnm Domino ingressus est paradisum: illorum latro homicida atque blasphemus moritur in suo peccato. Illis Barabbas latro dimittitur: nobis Christus occidilur.