Latin
Sermon 160
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 160.3
Unproofread scanNot analysed yet
Tartari ad suum principem apostrophe. Unde est iste tam splendidus, tam fortis, tam præclarus, tamque terribilis? Mundus ille qui nobis subditus fuit, semperque nostris usibus mortis tributa persolvit, nunquam nobis talem misit, nunquam talia inferis munera destinavit. Quis ergo iste est, qui sic intrepidus nostros fines ingreditur; et non solum nostra supplicia non veretur, insuper et alios de vinculis nostris absolvit? An forte ipse est ille de quo princeps noster paulo ante dicebat, quod per ejus mortem, totius mundi acciperet potestatem? Sed si iste est, in contrarium est nostri præliatoris versa sententia: et dum sibi vincere visus est, ipse potius victus atque prostratus est. princeps noster, hicne est ille de cujus tibi semper futura morte plaudcbas! ipsene est in cujus cruce omnem mundum tibi subjugandum esse credebas? ipsene est in cujus exitu nobis tanta spolia promillebas? Quid est quod egisti? Quid est quod facere voluisti? Ecce jam totas libi tenebras suo splendore fugavit, et omnes tuos carceres fregit, captivos ejecit, ligatos solvit, luctus corum in gaudium commutavit. Ecce ipsi qui sub nostris solebant suspirare tormentis, insultant nohis de perceptione salutis; et non solum jam nihil verentur, insuper et minantur. Nunquam hic ita superbierant mortui, nec aliquando sic potuerunt læti esse captivi. Utquid huc istum adllucere voluisti, quo veniente omnes suut lætitiæ restituti "qui ante fuerant desperati? Nullus hic jam solitus eorum mugitus auditur, nullus resonat gemitus. [Factum est autem captivis redemptionis commercium.] princeps noster, illas tuas divitias, quas primum acquisieras per paradisi amissionem, nunc perdidisti per crucem: perit omnis Lætitia tua, in luctum conversa sunt gaudia tua. Dum tu Christum suspendis in ligno, ignoras quanta damna sustineas in inferno. Prævidere non poteras, quia eversorem regni tui in mortem sine reatu aliquo perduccbas? Si attenderes causam, requireres culpam. In quo nihil mali cognoveras, quare cum ad nostram patriam perducebas? Istum liberum adduxisti; et totos obnoxios perdidisti.