Latin
Sermon 160
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 160.5
Unproofread scanNot analysed yet
Tormenta sua in tortores convertunt. Nec mora; postquam audita esi postulatio atque altercatio inuumerabilium captivorum, statim a homini jussu omnes antiqui justi jura potestatis accipiunt, atque in suos lor ores ipsi protinus tormenta convertunt, humili supplicatione cum ineffabili gaudio clamantes Domino, atque dicentes: Ascende, Domine Jesu, spoliato inferno, et auctore mortis vinculis irretito, redde jam lætitiam mundo. Jucundentur in ascensu tuo fideles tui, aspicientes cicatrices corporis tui. Fecit hoc Christus, sicut jam superius dictum est Farta praeda in inferno, vivus exiii de sepulcro: ipse sc sua potentia suscitavit, et iterum se immaculata carne vestivit. Discipulis suis apparuit, utdubitationem aUferret incredulis: clavorum vulnera demonstravit, ut nullam suspicionem relinqueret Manichæis. Manifeste manducavit et bibit; postea vero in conspectu multorum apparuit. Per nubem in cælos a cendit, et se in sede sua ad Patris dexteram, uude nunquam Verbum discesserat, collocavit. Exsultent crso populi christiani, pro quibus sanguis effusus est Christi. Jucundemur omnes in Domino, qui resurrectionem carnis solcmniter celebramus in Christo. Omnis per totum mundum catholica gratuletur Ecclesia; quia Christus Dominus et de sua divinitate nihil minuit, et hominem quem fecerat liberavit. Unde exsultantes voce humili supplicemus, ut pro quibus ista pertuit, cum venit in mundum, liberatos nos de manu inferi attollere secum dignetur in coelum: cui est honor et gloria cum Patre ei Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.