# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 161.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/161.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/161.2

Sine incarnatione Verbi potuit homo liberari: at non decuit. Potuerat quidem Dominus noster, fratres charissimi, hostem humani generis sola majestate prosternere sine incarnationis humilitate, sine certamine passionis: sed homo, qui proprio transgressionis crimine tenebatur obnoxius, qui per culpam suam incurrerat servitutem, non violentia liberandus fuit, sed misericordia redimendus. Et quia Deus aeqnitas et justitia est, ipse sibi lex est: et quia homo judicii ct juris sui ac liberi arbitrii praeditus voluntate; qui voluntarius ruerat, injustum erat ut erigeretur invitus. Æquius et salubrius fuit ut qui per superbiam a diabolo persuasus fuerat ad mortem a Deo per humilitatem sollicitaretur I ad vitam. Justo ergo ordine qui per callidilatem malevoli serpentis non impulsus, sed seductus fuerat ad perditionem, rursum per sapientiam benevoli Redemptoris nou compellitur, sed ducitur ad salutem: ut qui cum sua voluntate corruisse videbatur, cum sua rursus voluntate repararetur; ut esset virtuti ac remunerationi locus. Non ergo eum præripit per violentiam; sed potius per justam benevolentiam sollicitat et erudit ad vitam: quia benignitas provocantis etiam meritum desiderat acquiescentis, et dignantissimi medici studium, infirmi requirit assensum. Cujus ineffabilem ad erudicndos nos dignationem etiam praesens Evangelii lectio declaravit..

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
