# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 162.1

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 162. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/162.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/162.1

Thomæ sollicitudo fidem omnium firmavit. Thomas fidelis non dubitavit. Retinet Sanctitas vestra, fratres, superiorem tractatum, in quo scripsimus sanctum Thomam apostolum, ad confirmandam fidem omnium, post resurrectionem Dominici corporis membra palpasse, et ad repellendam ambiguitatem universorum, vulnerum ejus cicatrices scrutari voluisse. Non enim propter se tantum hoc opcratus est beatus Apostolus: sed quod sibi gessit, cunctis profecit. Cum suam enim exercuit sollicitudinem, fidem omnium confirmavit. Quis enim ex hoc dubitet rediisse a mortuis Salvatorem, cujus post inferos pra:.cutiam agnoscat oculus, attrectet manus, digitus perscrutetur? Quamvis igitur modicae fidei homo, quamvis imbecillis ingenii christianus, nunquam sollicitudinem suam inquisitioni Thomx æquiparare potuisset. Nunquam euim post agnitionem, conversationem, loquelam ausus esset petere ut etiam tactu Christum perscrutaretur in Christo, et in ipso homine queni cerneret, hominis corpus inquireret, et resurrectionem ejus non tam mirabilium gloria crederet, quam passionis injuria comprobarct. Thomas ergo cum esset sanctus, fidelis et justus, hæc omnia sollicite rcquisivit; non quod ipse aliquid dubitarcL, sed ut omnem suspicionem incredulitatis excluderet. Num suffeccral illi ad fidem propriam, vidisse quem noverat: sed nobis operatus est, ut tangeret qucrn videbat; ut si forte diceremus delusos esse ejus oculos, non possemus dicere manus illius fuisse frustratas. In resurrectionis euim manifestatione de aspectu ambigi potest, de tactu non potest dubitari. Constat enim veritatis ipsius testimonio, rediisse ab inferis Salvatorem. i. Primogenitus ex mortuis Christus. Partus resurrectionis. Quis non spem suam in Christo collocet? Quis non (idem suam ponat in Domino; ut dum illum credit ab inferis, ipse resurgat a mortuis? Dicit beatus Apostolus: Si enim mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit (I Cor. xv, 13). Quia ergo surrexit Christus, suscitabuntur et mortui: quia rcsurrcxit Dominus, et servuli reviviscent. Ipse enim est, sicut ait Apostolus, Primogenitus ex mortuis ( Coloss. I, i8). Sicut enim est apud superos idern primogenitus in multis fratribus, ita ct ab inferis est primogenitus ex defunctis. Primogenitus autem dicitur quiS, ex eo quod secuturis aliis primus gignitur. PrimogeniLus ergo Christus vocatur ex mortuis, quod primum illum ex inferni tenebris in lucem resurrectionis paritis ediderit. Parius enim dicendus est, ubi pormutatione quadam anima tartari Icgihus moritur, ut redivivo corporis usui renascatur. Nativitas enim resurrectionis apud superos, mors quædam est inferorum.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
