Latin
Sermon 163
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 163.2
Unproofread scanNot analysed yet
i. Christi divinitatis indicia. Gaudete, fratres charissimi, quia redemptionis nostra: pretium pel'solutum est. Non modica quantitate constamus, pro quibus ipse factus est pretium qui redemit. Christus enim Dominus el Salvator ideo natus cst, ut duceret; ideo mortuus est, ut sanaret 1, Crux fuit mortifera Christo, sed salutifera christiano. Surrexit Salvator cunctis divinitatis suæ manifestus indiciis. nam secuta est cum stella post uterum, gloria post sepulcrum. Regressum custodit angelus, qui nuntiaverat nasciturum. Reddunt inferna victorem, et superna suscipiunttriumphantem. Tulit errorcm natus, mortem calcavit occisus, revocavit ab inferis quem creavit: in illius cruce et pretium nostrum pependit et reguum. Redit in lucem creatura cum Domino2. Lumen enim ex lumine suscipere meruisti, quod cum Christus oculos clauderet, perdidisti. Projiciant superi tenebras, quas Salvator noster etiam inferis denegavit. Congaudeant hic elementa qux planxerant; quia Christus de sua majestate nihil perdidit. ct hominem quem fccerat liberavit. Mortis Christi necessitas. Judæi tamen perfidi monumentum lapide signaverunt, ut non haherct Christus egressum: sed si eum mundus non capit, sepultura quomodo custodit? Tenetur ibi, sed ubique regnat3. Difficile surgeret, si non antequam resurgeret alios suscitaret. Nam quomodo de sepulcro exire non posset, qui ex incorruptis visceribus salva virginitate processu? Fefellit custodes, exsilivit de sepulcro, apparuit discipulis januis non apertis. Inde clausus exiit, huc exclusus intravit. Immensæ majestatis arcanum fecit etiam in morte mysterium. Crmifixus redit ab inferis, et triumphat. Infer manum luam, Thoma, lateri Salvatoris: tange vulnera, qua nostra peccata fecerunt: scrutare unde sanguis effluxit, ut nobis sanitatis poculum propinaret. Intuere, Thoma, pretium nostrum, signa clavorum diligenter attende; et in ipsis vulneribus medicamentum vel thesaurum humani generis recognosce. Nisi hoc ligno figerclur, ligni illius præaricatio minime tolleretur. Sed ideo se ille percuti voluit, ne nos diutius peccata percuterent: innocentem tradidit, ut reum absolveret. Quis tantam digne possit eloqui pietatem? innocens affligitur, ut noxius liberetur; ut redimatur servus, occiditur lilius 1 Utitur pii et fortissimi regis officio, dum cicatrices, quas pro salate populi sui excepit, ostendit.