Latin
164.2.1 to 164.2.27
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 164.2.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
i. Dies medicinales. Qualiter cum diabolo certandum. Ecce, fratres dilectissimi, dies sancti et spirituales adveniunt, ct animabus nostris medicinales: et ideo quicumque voluerit peccatorum suorum sanare vulnera, non despiciat medicamenta salubria. Ipse enim non requirit in diebus talibus medicum, qui se non sentit ægrotum. Et quis est, fratres dilectissimi, qui sic se in arcna mundi islius gaudeat repugnare, ut nullum possit a diabolo vulnus exciperc? Quis enim contra millia dæmonum die noctuque ita stare potuit semper arlnatus, ut nunqnam fuerit diaboli calli dilate percussus? Quis cnim vol cogitare, non dicam enumerare, prævaleat dolos et insidias hoslis antiqui, de quo scriptum est, «Cul noinina mille, et mil! e nocemli artes? >Et idco, fratres charissimi, quomodo ipse ex omni parte nos mper vulnerare conatur; ita unusquisque nostrum cum Dei adjutorio contra illius insidias toUs virihus præparetur: et quia nos non solum per dura, sed eliam per blanda contendit elidere, et vulnera ab ipso inflicta non solum amara, sed, etiam, quod pejus est, male dulcia frequenter excipimus; medicamenta spiritualia, id est, omnia bona opera, quantum Domino largiente possumus. parata semper habere debemus. Andiamus ergo consilium beati Apostoli, et contra diaboli insidias armis nos semper spiritualibus muniamus. Sumite, inquit, scutum fidei, loricam justitiæ, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. vi, 16 et 17). Quid enim mali a diabolo sustinere poterit, qui se talibus armis instruxcrit? Consurgit ille cum infidelitate; in resiste illi cum lide. Ille pugnat cum superbia; tu, cum humilitate: ille exhibet luxuriam; tu retine castitatem. Apprchendit ille nequitiam; tu justitiam tene: ille suggerit iracundiam; tusectare patientiam. Ille immittit avaritiam; tu exerce misericordiam: ille gulam, tu abstinentiam. Similiter et in cateris rebus semper contraria adversus nequitias diaboli studeamus arma proponere;