# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 165.4.24-45

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, 165.4.24 to 165.4.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/165.4.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/165.4.24

Matth. XII, 40). Exstant ct alia quam plurima de hac solemnilau. solemnitatum sancta præconia, quibus omnibus astipulatur ct ipsa temporum ratio, quæ Paschalem terminum vernali dedicavit aequinoctio, expectato dnitaxat sequente primi mensis plenilunio: ut, sicut aL inferioribus sol in altum proficiens, primo nunc adæficat longitudine noctes, luna etiam per diurna suæ lucis incrementa videtur esse plenissima; ita resurgens ab inferis Sol Justitiæ, Ecclesiam catenus in tenebris constitutam suo illustrat et lumine. Mors et resurrectio Christi imitanda. Hxc sunt sacrosancta hujus diei Paschalia gaudia, haec sæculis omnibus desiderata et prædicata solenmia: quæ nos semper animo venerari, semper opere pro modulo nostro justum est imitari, sicut dicit apostolus Joannes: Qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ill. ambuluvit, et ipse ambulare ( I Joan. n, 6). Et ille quidem pro nobis ad tempus crucifixus; uos quotidio crucem tollere, et ipsum seqni oportet ( Luc. IX, 23). Mortem ille ad horam gustavit; nos semper debemus mortificare membra nostra, quæ sunt super terram, fornicationem, immunditiam, et cætera (Coloss. III, 5). Resurrexit ille a mortuis; resurgere nos jubemur a vitiis, dicente Apostolo: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ( Ephes. v, 14). Quod si modo carnem nostram pro Christo cum vitiis et concupiscentiis crucifixerimus, complantati etiam similitudini mortis ejus (Rom. vi, 5), mortificatione vitiorum fuerimus, cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus cum ipso in gloria ( Coloss. III, 4), qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
