# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 167.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/167.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/167.2

i. Quare agnus ad vesperam immolatus. Dens misericordiæ et justitiæ hodie resurrexit a mortuis per potentiam Patris, ut Paulus ait, Qui suscitavit eum a mortuis ( Galat. I, 1); et propheta, Inter mortuos liber est (Psal. LXXXVII, 6). In quo et nos omnes post resurgemus, et vivemus. Quia enim praestitit uobis ducatum ad regnum suum, jubemur et nos præparare viam Domino, hoc est, humilitatem, dilectionem Dei et proximi, justitiam, bonitatem, integritatem, patientiam, charitatem, prudentiam, pietatem et innocentiam. H ic omnia præcepit nobis Dominus per semetipsum exemplis, qui Iter agnum significatur. [Quæritur ergo, quare agnus iste non die, sed ad vesperam immoletur. Hæc causa manifesta est. Dominus enim noster ac Salvator in consumma, tione sæculorum passus est, ut Joannes ait: Filioli mei, novissima hora eat ( I Joan. II, 18).] Hodie fides Ecclesiæ confirmata est in Christo, et in semine Abrahæ omnes genteS bcnedicunlur, ac Salvator mundi innotuit, et plenaul supernis civibus ut hominibus lætitiam contulit, cum vivum se post passionem suam præbuit juxta promissum suum. Dominicus dies quot mysteriis clarus. Judicii dies. Bene quoque dominicus sermo ac resurrecMo Domini conjunguntur. Venerabilis cst hic dies, qui dominicus dies et dies primus atque perfectus est, et dies clarus, in quo visa est prima lux (Gen. I, 5), in quo transgressi sunt filii Israel mare Rubrum siccis pedibus ( Exod. XIV), et in quo pluit manna filiis Israel in deserto (ld. xviIj, et quo Dominus baptizatus est in Jordane (Matth. III). Quo vinum de aqua in Cana Galilææ factum est (Joan. 11), quo bencdixit Dominus quinque panes, quibus satiavit quinque millia hominum (Matth. xiv). In quo resurrexit Dominus a morte (Id. XXVIII ), quo intravit Dominus in domos clausas, ubi erant discipuli congregati propter. metum Judæorum ( Joaa. xx, 19 ): in quo Spiritus sanctus descendit in Apostolos ( Act. II, 4), et in quo speramus Dominum nostrum Jesuin Christum ad judicium venturum: in quo die omnis creatura reformabitur in melius; ut sol et luna, septuplum lumen accipiant, et sancti homines vitan aternam propter merita bonae obedientiæ recipiant a Deo.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
