Latin
168.4.1 to 168.4.16
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 168.4.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Pascha Christi quid sit. Pascha Christi, fratres dilectissimi, regnum est cœli, salus mundi, vita cre, dentium, occasus iuferi, gloria supernorum, resurrectio mortuorum, testimonium miserationis divinae, præmium redemptionis humanae, contritio mortis abolitae. Quae festivitas Dei sacrata mysterio et cognita sacramento, virtutem Dominicæ resurrectionis per Angelos indicat, per Apostolos manifestat, per corda credentium bona multiplicat. Hic igitur est dies, dilectissimi, quem fecit Dominus (Psal. cxvu, 14), ut audistis, excelsior cunctis, lucidior universis, in quo Dominus resurrexit, in quo sibi novam plebem, ut ipsi videtis, regenerationis spiritu conquisivit, iu quo singulorum mentes gaudio et exsultatione perfudit. Hic ergo dies resurrectionis Christi, defunctis vita, peccatoribus venia, sanctis est gloria: siquidem operatione virtutum elevat de imis, suscitat de terrenis, collocat in excelsis, consummat justos, firmat dabios, damnat incredulos. Ad hoc enim Dominus hodie resurrexit, ut imaginem nobis futurae resurrectionis ostenderet: et ideo hodie vitali lavacro resurgens Dei populus ad instar resurrectionis Ecclesiam nostram splendore nivei candoris illuminat. Baptismus futurae resurrectionis imago. Latronis devotio imitanda. Gratias Deo nostro agere debemus, quod dum sancti Paschae solemnitatem colimus, futuræ resurrectionis speciem jam videamus. Resurrecturum est enim huinanum genus in sæculi consummatione post mortem, nunc resurgit in Baptismo: suscitandus est tunc Dei populus post soporem, nunc suscitatur post infidelitatem: liberandus est tunc a mortali conditione, nunc liberatur ab ignorantiæ cæcitate: renasciturus est ad aeternitatem, tunc renascitur ad salutem. Omnes enim qui olim in Christo baptizati, assumere non possunt candidam vestem, conversationem saltem candidam non relinquant. Solet sub nigro habitu anima satis pura latitare; nec multum interest si non habet quis candidam vestem. Talis latro fuit ille in Evangelio, qui crucifixus cum Salvatore clamasse dicitur, Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Attendite ergo, charissimi, ei videte quid fidelis obtinet, quid meretur.