# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 168.4.17-35

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, 168.4.17 to 168.4.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/168.4.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/168.4.17

Regnum Salvatoris latro poscit in cruce: et dum pœnæ multitudinem patitur, ad praemia aeterni perducitur. Imitamini ergo ejus devotionem, imitamini amare Christum: quod poscit latro moriendo, vas desiderate bene vivendo. Illius credulitati paradisus aperitur, et nostrae spei alternorum monstraturfirniitas præmiorum. Lætemur ergo et exsultemus in hac dic, in qua Dominus resurgens perculit mortem, intulit salutem. Fidejussorum officium. Hoc ilaque admoneo, fratres dilectissimi,ut quoties Paschalis solemnitas vcnit, quicumque viri, quæcumque mulieres de sacro fonte lilios spiritualiter exceperunt, cognoscantse pro ipsis fidejussores apud Deum exstitisse: et ideo semper illis sollicitudinem veræ charitatis impendant. Admoneant, ut castitatem custodiant, virginitatem usque ad nuptias servent, a maledicto vel perjurio linguam refrenent, cantica turpia vel luxuriosa ex ore non proferant; non superbiant, non invideant, iracundiam vel odium in corde non teneant; auguria non observent, phylacteria vel characteres diabolicos nec sibi nec Buis aliquando suspendant, pracaniatores velut ministros diaboli fugiant; fidcm catholicam teneant, ad ecclesiam frequentius currant, contempta verbositate lectiones divinas attentis auribus audiant; peregrinos excipiant, et secundum quod ipsis in Baptismo dictum est, hospitum pedes lavent (a); paCem et ipsi teneant, et discordes ad concordiam revocarecontendant, sacerdotibus et parentibus honorem et amorem veræ charitatis impendant. Hæc ergo omnia et his similia si filios et filias vestras admonere contenditis, cum ipsis ad æternam beatitudinem feliciter pervenietis. Ad œdificationem proximi quisque tenetur. Nemo se circumveniat, fratres charissimi; nullus homo sibi soi! vivit, aut sibi soli moritur: sed sieut frequenter suggessi, quantoscumque aliquis excniplo sanctae vitæædificaverit, cum tantis et pro tantis morcedem beatæ retributionis accipicl; et quantiscumque exemplum malæ conversationis, etiamsi non eum illi sequantur, præbuerit, pro tantis se malis rationem noverit redditurum. Et ideo, sicut jam supra suggessi, neophytis nostris, auxiliante Domino, exemplum bonae conversationis, quantum possumus, debemus ostendere: ut non pro illorum destructione pœnam recipere, sed potius pro ædificatione ad indulgentiam peccatorum mereamur pervenire;

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
