Latin
Sermon 169
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 169.5
Unproofread scanNot analysed yet
Christi tactu revixit. Ecce iterum venit Dominus, ne periret discipulus, et dicit Thare: Infer digitum tuam huc, et vide manus meas; et affer manum tuam, ut mille in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. O pietas Salvatoris, quæ non dedignatur locum ostendere cicatricis! Respondit Thomas, et dixit: Duminus meus et Deus meus! Modo est Dominus et Deus tuus; quia voluit ut videres, ne incredulitate animam perderes. Merito ad eum Dominus sic loquitur: Quia vidisti me, credidisti: bellI; qui non viderunt, et crediderunt, (Joan. xx, 25-29). Ecce discipulus trepidavit; Ecclesia quod non vidit credit. Beatum meritum nostrum, fratris, si in Ecclesia catholica teneatur acceptum. Hic accipitur merces, ubi vera tenetur et cognoscitur fides, Hanc igitur Ecclesiam Christus sua resurrectione constituit, in hac aterna præmia collocavit. Credite, fratres, ille speret requiem, qui non discesserit a radice: cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.