# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 171.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/171.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/171.2

i. Certissima resurrectionis fides. Veritatis testimonio et exemplo comprobata. Certissima est fiducia Christianorum, divinitus promissa resurrectio mortuorum. Hanc enim Veritas ipsa promisit: Veritas autem mentiri non potest; alioquin Veritas non est, si mentiri potest. Vera est igitur de resurrectione corporum promissa veritas: quia Veritasmentiri non novit, totunt necessecst ut impleat quod promisit. Hanc enim resurrectionem corporum, ut futuram certissime no verinus, ipse Dominus nobis in suo corpore dignatus est demonstrare. Resurrexit Christus, ut resurrecturum se non dubitet christianus. Quod enim præcessit in capite, sequetur in corpore. Mortes duæ. Mortis primæ duæ partes. Mors secunda. Mortis primæ partem secundam Christus suscepit. Resurrectio duplex. Nosse enim debemus, dilectissimi fratres, duas esse mortes CL duas esse resurrecliones. Dicitur enim mors prima, dicitur et secunda, Porro, primæ mortis duæ sunt partes: una, qua peccatrix anima per culpam discessit a Creatore suo; altera, qua judicante Deo, exclusa est per pœnam de corpore suo. Mors autem secunda, ipsa est corporis et ani næpunitio sempiterna. Per mortem ergo primam, anima boni et mali hominis a suo corpore separatur; per mortem vero secundam, anima solius mali hominis in aeternum cum corpore suo cruciatur. Utraque ergo mors omnem hominem tenebat obstrictum: quia naturæ transgressio unumquemque pecca:i propagine tenebat obnoxium. Venit autem Dei Filius immortalis et justus, et ut moreretur pro nohis, carnem mortalem suscepit ex nobis: in qua carne quia nullum potuit habere peccatum, sine reatu pertulit peccati supplicium. Secundam itaque primæ mortis partem, id est, solius corporis mortem, bei Filius pro nobis accepit, per quam a nobis et dominationem peccati, et poenam æternæ punitionis exclusit. Hoc ergoChristus iu suis fidelibus misericorditer operatur, ut hic eos primo in anima resuscitet, donans tidem, ut recle credant; tribuens charitatem, ut bonis operibus libenter insistant: in novissimo vero die ad hoc eis corpora resuscitare dignabitur1, ut eis æternam beatitudinem largiatur. 5.Qui a prima veniatur ad secundam. Resuscitati ergo in anima pcr fidem, dilectissiini fratres cum justitia vivamus, ut etiam corpore ad:'ternam lætitiam resurgamus. Discedamus ab operibus malis, quæ mortificant animam, eliam dum vivii corpus; ut in æternis bonis et anima nostra mereatur esse el corpus. Servemus primæ resurrectionis munus, quod nobis per fidem largitus est Christus; ut cum resurrexerimus corpore, mereamur cum Christo Salvatore sine fine regnare. Tunc absorbebitur mors in victoria(l Cor. xv, 54), tunc dabilur lidelihus vera vita, vera que laetitia: tunc Deus pro meritis fidei atque bonorum operum dabit suis lideiibus reguum coelorum;qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in virtute Deus, etc.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
