Latin
Sermon 174
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 174.5
Unproofread scanNot analysed yet
Ecclesia frequentanda. Nullus sibi de industria aliquas occupationes inquirat, per quas se de ecclesiæ conventu suhducat. Sine dubio peccatorum suorum vulnera diligit, qui in islis tribus diebus jejunando, orando et psallendo medicamenta sibi spiriludia non requirit. Abundant, et nimium abundant negligentiæ, quas per totum anni spatium congregavimus: et ideo vet in istis tribus dicbus, quod ad nitorem vel purgationem animæ pertinet, agere studeamus. Nolite vos de ecclesiæ conventu subtrahere; quia non tam longo spatio fatigamur, ul hoc sustinere nnn valeamus. Sicut qui in istis sex horis de conventu ecclesiae non subducit se, magnum remedium animae suæ noscitur providere: ita e contrario qui aut per cupiditatem, aut pro alia qualibet minus necessaria occupatione adesse noluerint, inde sibi faciunt crudelia vulnera, unde habere poterant medicainenta salubria; et inde se gravant, unde sublevare potuerat. Sed credo de Dei misericordia quod ita vobis inspirare dignabitur, ut uon negligentiam ps ccatoruin acquirere, sed magis per compunctionem jejunando, orando, psallendo, ei eleemosynas faciendo ad remedium possitis indulgentiæ pervenire; præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula sæculorum. Amen.