# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 175.5.33-55

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, 175.5.33 to 175.5.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/175.5.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/175.5.33

Legimus Spiritum sancium per Isaiam prophetam taliter imperfectos increpantem: Neomenias vestras et subbatum et diem magnum MOM sustineo, dicit Dominus (Isai. I, 15). Jejunium est quod probat A!tissimus, non solum intermissa corporis refectio, verum etiam a malis actibus facta discessio. Itaque cura ne mens tua gravetur oppressa peccatis, neque ani. mus luus vitiorum illecebris delectetur; et digna Deo exsolvisti jejunia. Cæterum si corpus tuum jejunia longa consumpserint, atque illi subtraxeris cibum; cum non detrahis vitia in malis perseverans, magis horres quam placeas Deo. Tunc erunt Deo accepta jcjunia, si operibus sanctis fuerit expiata conscientia. Currenim corpus fame discrucias, cui turpiter peccando blandiris? Principaliter ergo animus jejunet a malis; et sic corpus subeat exercenda jejunia. Nam cum sit jejunium animale humiliatio, quale cst humiliari cibo, et augeri peccato? Qui igitur corpori suo jejunia devotus indicit, principaliter renuntiet vitiis, cupiditatum fomites comprimat, frangat impetus mentis, Iibidines vincat, faces avaritiæ ardentis exstinguat, latiusque factis vim dilectionis extendat, at'luc in alimenta pauperum abrupti apparatus impendia largiatur. Nee Deum movet ad vota impetranda. Quæ autem facile impetrent. Omnia ergo corporis nefanda peccata animi virtute calcentur; ut et anima sanctitate corporis adjuvetur. Tunc enim et impetrari poterit quod optatur, si corpus castum animusque devotus ad officia sanctitatis implenda per curam observationis incedat. Hæc suut quæ divinam commovent pietatem, quæ ad impetrandam precibus sanctitatem semper aditum faciunt. Cæterum si caput substernas, atque cineres desuper spargas, si denique collum tuum ve- JUl circulum torqueas, atque ad exorandam clernentiam Dei largos fletus cffuudas, uihil proficies. Commovere enim divinam non poteris pietatem, qui circa proximos tuos neglexisti debitam charitatem: scriptum est enim, Non tale jejunium ego elegi, dicit Dominus. Nam si flectas ut circulum cervicem tuam, cilicium autem et cinerem substernas;

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
