# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 176.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/176.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/176.2

Eutychetis error. Arii error unde profluxit. Ideoque omnibus modis detestanda sunt venena Orientalis erroris, qui impia novitate præsumit asserere, Filium Dei ac lilium bominis unius esse naturæ. In alterutra enim parte, vel qui solum hominem fuisse dixerit, negabil Conditoris gloriam: vel qui solum Deum, negabit misericordiam Redemptoris. Quo genere non facile Arianus eangelicam poterit habere veritatem, uhi Filium Dei nunc æqualem legimus, nunc minorem. Qui enim unius naturæ Salvatorem nostrum mortifera persuasione crediderit, aut solum hominem de cælo missum, aut solum Deum cogitur dicere crucifixum. Sed non ila est. Mortem enim nec solus Deus seutire, ncc solus homo superare potuisset, Nos ergo noverimus duplicem in Christo gemillamque substantiam; de Patre coelestem, de matre terrenam. Quam utramque in uno eodemque Redemptore suis promptum est testimoniis explicare. Quasi homo dicebat, Quia Pater major me est (Joan. xiv, 28 ); sed idem quasi Deus pronuntiabat, Ego et Pater unum sumus (Id. x, 30). Quasi homo dicebat, Tristis eat anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); sed quasi Deus fiducialiter loquebatur, Potestatem habeo ponendi animam meam, ct potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. x, 18). Quasi homo in cruce pendebat; sed quasi Deus regnum cæleste donabat (Luc. XXIII, 43). Ariani autem confusa mente distinctas substantias pcnitus non videntes, quæ erant hominis, ad Deum impie reluterunt, credentes quod minor loqueretur divinitas, ubi juncta Deo hominis demonstrabatur infirmitas. Nullam ilaque facientes inter coelestia et terrena rationem, dum inter Deum et hominem distinguere nesciunt, Dei substantiam diviserunt: et dum ad sola hominis verba respiciunt, Deum sinc intellectus lumine perdiderunt. Nos vero, ut præfati sumus, Dei et hominis duplicem substantiam, sed simplicem noverimus esse personam.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
